Agaton (papież): Różnice pomiędzy wersjami

Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Dodane 4255 bajtów ,  7 lat temu
→‎Biografia: dodałem przysięgę koronacyjną, tekst za przypisai do angielskiego artykułu na wikipedi "papal#oath"
(→‎Biografia: taumaturg - z gr. cudotwórca)
(→‎Biografia: dodałem przysięgę koronacyjną, tekst za przypisai do angielskiego artykułu na wikipedi "papal#oath")
Znaczniki: VisualEditor wulgaryzmy lub nieodpowiednie słownictwo (filtr nadużyć)
 
[[Wspomnienie liturgiczne]] w Kościele katolickim obchodzone jest w dzienną pamiątkę śmierci{{r|Kelly}}. Cerkiew prawosławna wspomina świętego papieża 20 lutego/5 marca{{u|uwaga9}}, tj. [[5 marca]] (w roku przestępnym 4 marca) według [[kalendarz gregoriański|kalendarza gregoriańskiego]].
 
To on ustanowił Papieską Przysięgę Koronacyjną, odmawianą przez biskupów Rzymu podczas obejmowania urzędu aż do czasów Bonifacego VIII:
 
Tekst przysięgi:
 
In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, etc. Indictione Ill. mense Ill. Ego Ill. misericordia Dei presbyter et Electus, futurusque per Dei gratiam humilis Apostolicae sedis Antistes, tibi profiteor, beate Petre Apostolorum Princeps, (cui claves regni caelorum ad ligandum atque solvendum in caelo et in terra, creator atque redemptor omnium Dominus Jesus Christus tradidit, inquiens: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis) sanctaeque tuae Ecclesiae, quam hodie tuo praesidio regendam suscepi. Hanc verae fidei rectitudinem (quam Christo autore tradente, per successores tuos atque discipulos, usque ad exiguitatem meam perlatam, in tua sancta Ecclesia reperi, totis conatibus meis, usque ad animam et sanguinem custodire, temporumque difficultates, cum tuo adjutorio, toleranter sufferre.) Tam de sanctae et individuae Trinitatis mysterio, quae unus est Deus; quam de dispensatione, quae secundum carnem facta est, Unigeniti filii Dei Domini nostri Jesu Christi, et de caeteris Ecclesiae dogmatibus, sicut in universalibus Conciliis, et Constitutis Apostolicorum Pontificum probatissimorum, atque Doctorum Ecclesiae scriptis sunt commendata; item quaecumque ad rectitudinem vestrae nostraeque orthodoxae fidei, a te traditae, respiciunt, conservare. Sancta quoque universalia Concilia, Nicaenum, Constantipolitanum, Ephesinum primum, Chalcedonense, et secundum Constantinopolitanum, quo Justiniani piae memoriae Principis temporibus celebratum est, usque ad unum apicem, immutilata servare. Et una cum eis pari honore et veneratione sanctum sextum Concilium quo nuper Constantino piae memoriae Principe, Agathone Apostolico praedecessore meo convenit, medullitus et plenius conservare, quaeque vero praedicaverunt, praedicare; quaeque condemnaverunt, ore et corde condemnare. Diligentius autem et vivacius omnia decreta praedecessorum Apostolicorum nostrorum Pontificum, quaeque synodaliter statuerunt, et probata sunt, confirmare, et indiminute servare, et sicut ab eis statuta sunt, in sui vigoris stabilitate custodire; quaeque vel quosque simili autoritatis sententia condemnaverunt, vel abdicaverunt, simili autoritatis sententia condemnare. Disciplinam et ritum Ecclesiae, sicut inveni, et a sanctis praecessoribus meis traditum reperi, inlibatum custodire. Et indiminutas res Ecclesiae conservare, et ut indiminutae custodiantur, operam dare. Nihil de traditione, quod a probatissimis praedecessoribus meis servatum reperi, diminuere vel mutare, aut aliquam novitatem admittere; sed ferventer, ut vere eorum discipulus et sequipeda, totis viribus meis conatibusque tradita conservare ac venerari. Si qua vero emerserint contra disciplinam canonicam, emendare; sacrosque Canones et Constituta Pontificum nostrorum, ut divina et coelestia mandata, custodire, utpote tibi redditurum me sciens de omnibus, quae profiteor, districtam in divino judicio rationem, cujus locum divina dignatione perago, et vicem intercessionibus tuis adjutus impleo. Si praeter haec aliquid agere praesumpsero, vel ut praesumatur, permisero, eris, mihi, in illa terribili die divini judicii, depropitius. Haec conanti et diligenter servare curanti, in hac vita corruptibili constituto, adjutorium quoque ut praebeas obsecro, ut irreprehensibilis appaream ante conspectum judicis omnium Domini nostri Jesu Christi, dum terribiliter de commissis advenerit judicare, ut faciat me dextrae partis compotem, et inter fideles discipulos ac successores tuos esse consortem. Quam professionem meam, ut supra continetur, per Ill. Notarium et Scriniarium me mandante conscriptam, propria manu subscripsi, et tibi, beate Petre Apostole et Apostolorum omnium Princeps, pura mente et conscientia devota, corporali jurejurando sinceriter obtuli. Subscriptio. Ego qui supra Ill. indignus presbyter Dei gratia electus hujus Apostolicae sedis Romanae Ecclesiae Episcopus, hanc professionem meam, sicut supra continet, faciens jusjurandum corporaliter tibi, beate Petre Apostolorum Princeps, pura mente et conscientia obtuli.
 
== Zobacz też ==
Anonimowy użytkownik

Menu nawigacyjne